라틴어 문장 검색

et eques quidem scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 2:1)
ornatum ipsius municipia et coloniae in superbiam trahebant, quod versicolori sagulo, bracas [barbarum tecgmen] indutus togatos adloqueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장2)
et simul captae luntres sagulis versicoloribus haud indecore pro velis iuvabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장4)
cum quidem cunctante senatu Cornelius centurio, princeps legationis, reiecto sagulo ostendens gladii capulum non dubitasset in curia dicere:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 1:3)
virgatis lucent sagulis quae habebant in virgarum modum deductas vias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6601)
advsque colvmnas protei usque ad fines Aegypti, hoc est usque ad Pharon, ante insulam, nunc partem Alexandriae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 26217)
'adusque' autem sic est dictum quemadmodum Siculo prospexit abusque Pachyno:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 26221)
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas, nec sinis ingenium nobilitate premi, culte mihi - quid enim status hic a funere differt supremum vitae tempus adusque meae, rem facis, amictum non aversatus amicum, qua non est aevo rarior ulla tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 31)
seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, seu quia bis quinto femina mense parit, seu quod adusque decem numero crescente venitur, principium spatiis sumitur inde novis, inde patres centum denos secrevit in orbes Romulus, hastatos instituitque decem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권70)
principiumque sui generis revolutaque quaerens saecula cognatos venit adusque deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권30)
Oriens tibi victus, adusque decolor extremo qua tingitur India Gange:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:6)
nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum Strymona venisti Marticolamque Geten, Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen, et quascumque bibit decolor Indus aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 36)
"sublatus inde caelum adusque tollitur et prosperatum dulce delectat Deum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1135)
charaxat ambas ungulis scribentibus genas, cruentis et secat faciem notis, hirsuta barbis solvitur carptim cutis, et mentum adusque vultus omnis scinditur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1221)

SEARCH

MENU NAVIGATION